“Apprehendi dexteram eius,
ut subiciam ante faciem eius gentes
et dorsa regum vertam
et aperiam coram eo ianuas;
et portae non claudentur.
et montes humiliabo;
portas aereas conteram
et vectes ferreos confringam.
et divitias occultas,
ut scias quia ego Dominus,
qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.
et Israel electum meum,
et vocavi te nomine tuo;
designavi te, et non cognovisti me.
extra me non est Deus.
Accinxi te, et non cognovisti me,
quoniam absque me nullus est.
Ego Dominus, et non est alter,
faciens pacem et creans malum:
ego Dominus faciens omnia haec.
aperiatur terra
et germinet salvationem;
et iustitia oriatur simul:
ego Dominus creavi eam”.
testa de vasis fictilibus terrae!
Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?”
et “Opus tuum absque manibus est”?
et mulieri: “Quid parturis?”.
Sanctus Israel, plastes eius:
“Numquid ventura interrogatis me super filios meos
et super opus manuum mearum mandatis mihi?
et hominem super eam creavi ego;
manus meae tetenderunt caelos,
et omni militiae eorum mandavi.
et omnes vias eius dirigam;
ipse aedificabit civitatem meam
et captivitatem meam dimittet
non in pretio neque in muneribus”,
dicit Dominus exercituum.
“Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae
et Sabaim viri sublimes
ad te transibunt et tui erunt;
post te ambulabunt,
vincti manicis pergent et te adorabunt
teque deprecabuntur:
“Tantum in te est Deus,
et non est absque te Deus!”.
Deus Israel, salvator.
simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.
non confundemini et non erubescetis
usque in saeculum saeculi.
qui creavit caelos, ipse Deus,
qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam;
non ut vacua esset, creavit eam,
ut habitaretur, formavit eam:
“Ego Dominus, et non est alius.
in loco terrae tenebroso;
non dixi semini Iacob:
“Frustra quaerite me”.
Ego Dominus loquens iustitiam,
annuntians recta.
qui salvati estis ex gentibus.
Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae
et rogant deum non salvantem.
Quis auditum fecit hoc ab initio,
ex tunc praedixit illud?
Numquid non ego Dominus,
et non est ultra Deus absque me?
Deus iustus et salvans non est praeter me.
omnes fines terrae,
quia ego Deus, et non est alius.
Egressa est de ore meo iustitia,
verbum, quod non revertetur;
quia mihi curvabitur omne genu,
et iurabit omnis lingua”.
“sunt iustitiae et robur!”.
Ad eum venient et confundentur
omnes, qui repugnant ei;
omne semen Israel.