quam circumdedit David!
Addite annum ad annum,
sollemnitates evolvantur;
et erit maeror et maestitia,
et erit mihi quasi Ariel.
et iaciam contra te aggerem
et munimenta ponam in obsidionem tuam.
et de pulvere vix audietur eloquium tuum,
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.
et sicut palea volans multitudo fortium.
Eritque repente confestim,
in tonitruo et commotione terrae,
magno fragore, turbine et tempestate
et flamma ignis devorantis.
multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel,
et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;
cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius;
et sicut somniat sitiens, et ecce bibit
et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,
et anima eius vacua est,
sic erit multitudo omnium gentium
dimicantium contra montem Sion.
excaecamini et caeci estote,
inebriamini et non a vino,
vacillate et non ab ebrietate.
clausit oculos vestros
et capita vestra operuit.
“Eo quod appropinquat populus iste ore suo
et labiis suis glorificat me,
cor autem eius longe est a me,
et est timor eorum erga me
velut mandatum hominum perceptum,
populo huic miraculo grandi et stupendo:
peribit sapientia sapientium eius,
et prudentia prudentium eius abscondetur”.
consilium abscondunt,
quorum sunt in tenebris opera, et dicunt:
“Quis videt nos, et quis novit nos?”.
Numquid quasi lutum reputabitur figulus,
ut dicat opus factori suo:
“Non fecisti me”;
et figmentum dicat fictori suo:
“Non intellegis”?
et hortus in saltum reputabitur?
et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;
consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
et arguentem in porta supplantabant
et deiecerunt inanibus verbis iustum.
ad domum Iacob, qui redemit Abraham:
“Non modo confundetur Iacob,
nec modo vultus eius erubescet;
in medio sui sanctificabunt nomen meum
et sanctificabunt Sanctum Iacob
et Deum Israel pavebunt,
et mussitatores discent doctrinam”.