et eliget adhuc de Israel
et requiescere eos faciet super humum suam;
adiungetur advena ad eos
et adhaerebit domui Iacob.
et adducent eos in locum suum;
et possidebit eos domus Israel
super terram Domini in servos et ancillas;
et erunt capientes eos, qui se ceperant,
et subicient exactores suos.
cum requiem dederit tibi Dominus
a labore tuo et a concussione tua
et a servitute dura, qua ante servisti,
“Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio?
virgam dominantium,
subicientem in furore gentes persecutione sine fine.
gavisa est, et exsultaverunt.
“Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”.
in occursum adventus tui;
suscitat tibi umbras, omnes principes terrae
surgere fecit de soliis suis,
omnes reges nationum.
“Et tu vulneratus es sicut nos,
nostri similis effectus es”.
sonitus nablorum tuorum;
subter te sternitur tinea,
et operimentum tuum sunt vermes.
Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes,
“In caelum conscendam,
super astra Dei exaltabo solium meum,
sedebo in monte conventus
in lateribus aquilonis;
similis ero Altissimo”.
in profundum laci.
teque prospicient:
“Numquid iste est vir, qui conturbavit terram,
qui concussit regna,
et urbes eius destruxit,
vinctis eius non aperuit carcerem?
vir in domo sua;
quasi stirps abominabilis,
obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad lapides sepulcri,
quasi cadaver conculcatum.
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti:
non vocabitur in aeternum semen malefactorum.
ob iniquitatem patrum suorum;
ne consurgant, ut hereditent terram,
neque impleant faciem orbis civitatum””.
dicit Dominus exercituum;
et perdam Babylonis nomen et reliquias
et germen et progeniem, dicit Dominus;
et in paludes aquarum,
et scopabo eam in scopa destructionis”,
dicit Dominus exercituum.
“Profecto, ut putavi, ita erit;
et quomodo mente tractavi, sic eveniet.
et in montibus meis conculcabo eum;
et auferetur ab eis iugum eius,
et onus illius ab umero eorum tolletur”.
super omnem terram,
et haec est manus extenta
super universas gentes.
et quis poterit infirmare?
Et manus eius extenta,
et quis avertet eam?
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen eius draco volans.
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam
et reliquias tuas interficiam.
Contremisce, Philisthaea omnis;
ab aquilone enim fumus venit,
et non est fugitivus in agminibus eius”.
“Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipsam confugiunt pauperes populi eius”.