1 Psalmus David.
Domine, clamavi ad te : exaudi me ;
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiæ labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ,
ad excusandas excusationes in peccatis ;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;
in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :
singulariter sum ego, donec transeam.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Psalmi, 140 глава. Клементиновская Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Комментарии Скоуфилда
  9. Комментарии Сперджена


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.