Библия Новая Вульгата Новая Вульгата

Canticum Canticorum, 3 Canticum Canticorum, 3 глава

1 In lectulo meo per noctes
quaesivi, quem diligit anima mea;
quaesivi illum et non inveni.
2 “Surgam et circuibo civitatem;
per vicos et plateas
quaeram, quem diligit anima mea”.
Quaesivi illum et non inveni.
3 Invenerunt me vigiles,
qui circumeunt civitatem:
“Num, quem diligit anima mea, vidistis?”.
4 Paululum cum pertransissem eos,
inveni, quem diligit anima mea;
tenui eum nec dimittam,
donec introducam illum in domum matris meae
et in cubiculum genetricis meae.
5 Adiuro vos, filiae Ierusalem,
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
6 Quid hoc, quod ascendit per desertum
sicut virgula fumi,
aromatizans tus et myrrham
et universum pulverem pigmentarii?
7 En lectulum Salomonis.
Sexaginta fortes ambiunt illum
ex fortissimis Israel,
8 omnes tenentes gladios
et ad bella doctissimi,
uniuscuiusque ensis super femur suum
propter timores nocturnos.
9 Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani;
10 columnas eius fecit argenteas,
reclinatorium aureum,
sedile purpureum:
medium eius stratum ebeneum.
Filiae Ierusalem,
11 egredimini et videte,
filiae Sion,
regem Salomonem
in diademate, quo coronavit illum mater sua
in die desponsationis illius
et in die laetitiae cordis eius.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Canticum Canticorum, 3 глава. Новая Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОЖЕРТВОВАТЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Библия говорит сегодня
  8. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.