1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
“Filius meus es tu;
ego hodie genui te”
et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
“Et adorent eum omnes angeli Dei”.
7 Et ad angelos quidem dicit:
“Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis”;
8 ad Filium autem:
“Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis”
10 et:
“Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient”.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
“Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?