et lilium convallium.
sic amica mea inter filias.
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi,
et fructus eius dulcis gutturi meo.
et vexillum eius super me est caritas.
stipate me malis,
quia amore langueo.
et dextera illius amplexatur me.
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
Ecce iste venit
saliens in montibus,
transiliens colles.
hinnuloque cervorum.
En ipse stat
post parietem nostrum
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
“Surge, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni.
imber abiit et recessit.
tempus putationis advenit;
vox turturis audita est
in terra nostra,
vineae florentes dederunt odorem suum;
surge, amica mea,
speciosa mea, et veni,
in caverna abrupta.
Ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis;
vox enim tua dulcis,
et facies tua decora”.
quae demoliuntur vineas,
nam vineae nostrae florescunt.
qui pascitur inter lilia,
et festinent umbrae.
Revertere; similis esto,
dilecte mi, capreae
hinnuloque cervorum super montes Bether.