et non suscepit disciplinam ;
in Domino non est confisa,
ad Deum suum non appropinquavit.
judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
sacerdotes ejus polluerunt sanctum,
injuste egerunt contra legem.
mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;
nescivit autem iniquus confusionem.
et dissipati sunt anguli earum ;
desertas feci vias eorum,
dum non est qui transeat ;
desolatæ sunt civitates eorum,
non remanente viro, neque ullo habitatore.
suscipies disciplinam ;
et non peribit habitaculum ejus,
propter omnia in quibus visitavi eam :
verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
in die resurrectionis meæ in futurum :
quia judicium meum ut congregem gentes,
et colligam regna,
et effundam super eos indignationem meam,
omnem iram furoris mei :
in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
ut invocent omnes in nomine Domini,
et serviant ei humero uno.
filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
quibus prævaricata es in me,
quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ,
et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
et sperabunt in nomine Domini.
nec loquentur mendacium,
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,
quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,
et non erit qui exterreat.
lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
avertit inimicos tuos.
Rex Israël Dominus in medio tui :
non timebis malum ultra.
Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ.
gaudebit super te in lætitia,
silebit in dilectione sua,
exsultabit super te in laude.
congregabo, quia ex te erant :
ut non ultra habeas super eis opprobrium.
et salvabo claudicantem,
et eam quæ ejecta fuerat congregabo :
et ponam eos in laudem, et in nomen,
in omni terra confusionis eorum,
et in tempore quo congregabo vos.
Dabo enim vos in nomen,
et in laudem omnibus populis terræ,
cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,
dicit Dominus.