pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,
et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
abyssus exaltavit illum :
flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
et multiplicata sunt arbusta ejus,
et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :
et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,
et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
et in dilatatione arbustorum suorum :
erat enim radix illius juxta aquas multas.
abietes non adæquaverunt summitatem ejus,
et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :
omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,
et pulchritudini ejus.
et multis condensisque frondibus,
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quæ erant in paradiso Dei.
Pro eo quod sublimatus est in altitudine,
et dedit summitatem suam virentem atque condensam,
et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
faciens faciet ei :
juxta impietatem ejus ejeci eum.
et crudelissimi nationum,
et projicient eum super montes :
et in cunctis convallibus corruent rami ejus,
et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :
et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,
et relinquent eum.
et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,
nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis :
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,
in medio filiorum hominum,
ad eos qui descendunt in lacum.
In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :
operui eum abysso,
et prohibui flumina ejus,
et coërcui aquas multas :
contristatus est super eum Libanus,
et omnia ligna agri concussa sunt.
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum :
et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,
universa quæ irrigabantur aquis.
et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus
in medio nationum.
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :
in medio incircumcisorum dormies,
cum eis qui interfecti sunt gladio :
ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,
dicit Dominus Deus.