et procedite ad bellum.
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
et terga vertentes,
fortes eorum cæsos :
fugerunt conciti, nec respexerunt :
terror undique, ait Dominus.
nec salvari se putet fortis :
ad aquilonem juxta flumen Euphraten
victi sunt, et ruerunt.
et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
et velut flumina movebuntur fluctus ejus,
et dicet : Ascendens operiam terram :
perdam civitatem, et habitatores ejus.
et exsultate in curribus,
et procedant fortes,
Æthiopia et Libyes tenentes scutum,
et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
ut sumat vindictam de inimicis suis :
devorabit gladius, et saturabitur,
et inebriabitur sanguine eorum :
victima enim Domini Dei exercituum
in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
virgo filia Ægypti :
frustra multiplicas medicamina :
sanitas non erit tibi.
et ululatus tuus replevit terram :
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt.
et resonet in Memphis, et in Taphnis :
dicite : Sta, et præpara te,
quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :
Surge, et revertamur ad populum nostrum,
et ad terram nativitatis nostræ,
a facie gladii columbæ.
tumultum adduxit tempus.
quoniam sicut Thabor in montibus,
et sicut Carmelus in mari, veniet.
habitatrix filia Ægypti :
quia Memphis in solitudinem erit,
et deseretur, et inhabitabilis erit.
stimulator ab aquilone veniet ei.
qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,
versi sunt, et fugerunt simul,
nec stare potuerunt :
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
quoniam cum exercitu properabunt,
et cum securibus venient ei
quasi cædentes ligna.
qui supputari non potest :
multiplicati sunt super locustas,
et non est eis numerus.
et tradita in manu populi aquilonis.
Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,
et super Pharaonem, et super Ægyptum,
et super deos ejus, et super reges ejus,
et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu servorum ejus :
et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
et ne paveas, Israël :
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,
et semen tuum de terra captivitatis tuæ :
et revertetur Jacob, et requiescet,
et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
quia tecum ego sum :
quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te,
te vero non consumam :
sed castigabo te in judicio,
nec quasi innocenti parcam tibi.