“Dominus de Sinai venit
et de Seir ortus est eis;
apparuit de monte Pharan
et venit in Meribathcades
de meridie eius in Asedoth.
omnes sancti eius in manu illius sunt;
et, qui appropinquant pedibus tuis,
accipient de doctrina tua.
hereditatem multitudinis Iacob.
congregatis principibus populi
cum tribubus Israel”.
et sit parvus in numero”.
“Audi, Domine, vocem Iudae
et ad populum suum introduc eum.
Manus eius pugnabunt pro eo,
et adiutor illius contra adversarios eius eris”.
“Tummim et Urim tui
viro sancto tuo,
quem probasti in Massa
et cum quo litigasti ad aquas Meriba.
“Nescio vos”;
et fratres suos ignoravit
et filios suos nescivit.
Quia custodierunt eloquium tuum
et pactum tuum servaverunt.
et legem tuam Israel;
ponent thymiama in naribus tuis
et holocaustum super altare tuum.
et opera manuum illius suscipe.
Percute lumbos inimicorum eius;
et, qui oderunt eum, non consurgant”.
“Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo;
Altissimus proteget eum tota die
et inter umeros illius requiescet”.
“Benedicta a Domino terra eius:
donis caeli, rore
atque abysso subiacente,
et donis mensium,
et donis collium aeternorum,
Benedictio illius, qui apparuit in rubo,
veniat super caput Ioseph
et super verticem nazaraei inter fratres suos;
cornua unicornis cornua illius,
in ipsis ventilabit gentes
usque ad terminos terrae.
Hae sunt multitudines Ephraim,
et hae milia Manasse”.
“Laetare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar, in tabernaculis tuis!
ibi immolabunt victimas iustitiae.
Qui inundationem maris, quasi lac, sugent
et thesauros absconditos arenarum”.
“Benedictus, qui dilatat Gad!
Quasi leo requiescit
dilaceratque brachium et verticem.
quia ibi pars ducis erat reposita;
qui fuit cum principibus populi
et fecit iustitiam Domini
et iudicia sua cum Israel”.
“Dan catulus leonis
prosiliet largiter de Basan”.
“Nephthali satiabatur beneplacito
et plenus erit benedictione Domini:
mare et meridiem possidebit”.
“Benedictus prae filiis Aser!
Sit placens fratribus suis
et tingat in oleo pedem suum.
sicut dies tui robur tuum”.
qui ascendit super caelos ad auxilium tuum
et in magnificentia sua super nubes.
et subter brachia sempiterna.
Eiciet a facie tua inimicum
dicetque: “Conterere!”.
et fons Iacob solus;
stillabunt in terra frumenti et vini,
caelique rorem.
popule, qui salvaris in Domino?
Ipse est scutum auxilii tui
et gladius gloriae tuae.
Blandientur tibi inimici tui,
et tu eorum altitudines calcabis”.