vaccae Basan,
quae estis in monte Samariae,
quae opprimitis egenos
et vexatis pauperes,
quae dicitis dominis vestris:
“Affer, ut bibamus”.
in sanctitate sua:
“Ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis
et posteros vestros in hamis piscatoriis;
et proiciemini in Armon”,
dicit Dominus.
ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;
et offerte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras,
et vocate voluntarias oblationes et annuntiate;
sic enim diligitis, filii Israel”,
dicit Dominus Deus.
vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panis in omnibus locis vestris;
et non estis reversi ad me”,
dicit Dominus.
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;
et plui super unam civitatem
et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,
et pars, super quam non plui, aruit.
ad unam civitatem, ut biberent aquam,
et non satiabantur;
sed non redistis ad me”,
dicit Dominus.
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
ficeta vestra et oliveta vestra
comedit eruca;
sed non redistis ad me”,
dicit Dominus.
sicut pestem Aegypti,
percussi in gladio iuvenes vestros,
captis equis vestris;
et ascendere feci putredinem
castrorum vestrorum in nares vestras;
sed non redistis ad me”,
dicit Dominus.
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,
et facti estis quasi torris
raptus ab incendio;
sed non redistis ad me”,
dicit Dominus.
et quia haec faciam tibi,
praeparare in occursum Dei tui, Israel;
et annuntians homini cogitationem eius,
faciens auroram et tenebras
et gradiens super excelsa terrae;
Dominus, Deus exercituum, nomen eius.