noli exsultare sicut populi,
quia fornicatus es a Deo tuo,
dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
et vinum mentietur eis.
revertetur Ephraim in Aegyptum,
et in Assyria pollutum comedent.
et non placebunt ei sacrificia eorum;
quasi panis lugentium erunt eis:
omnes, qui comedent eum, contaminabuntur,
quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum;
non intrabit in domum Domini.
in die festivitatis Domini?
Aegyptus congregabit eos,
Memphis sepeliet eos:
desiderabile argentum eorum
urtica hereditabit,
spina in tabernaculis eorum.
venerunt dies retributionis:
sciat Israel!
“Stultus — clamet — est propheta;
insanus vir spiritalis”.
Secundum multitudinem iniquitatis tuae
multae sunt inimicitiae tuae.
laqueus aucupis super omnes vias eius,
inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
sicut in diebus Gabaa;
recordabitur iniquitatis eorum
et visitabit peccata eorum.
inveni Israel,
quasi prima poma ficulneae in initio eius
vidi patres vestros;
ipsi autem intraverunt ad Baalphegor
et se consecraverunt Confusioni
et facti sunt abominabiles
sicut id, quod dilexerunt.
a partu et ab utero et a conceptu.
absque liberis eos faciam, absque hominibus;
sed et vae eis,
cum recessero ab eis!
et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”.
profecto ibi exosos habui eos.
Propter malitiam operum eorum
de domo mea eiciam eos.
Non addam ut diligam eos;
omnes principes eorum rebelles.
radix eorum exsiccata est,
fructum nequaquam facient;
quod si et genuerint,
interficiam amantissima uteri eorum”.
quia non audierunt eum;
et erunt vagi in nationibus.