et confidunt in monte Samariae;
designati primitiae populorum,
ad quos venit domus Israel!
et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palaestinorum.
Numquid meliores regnis istis vos,
aut latior terminus eorum termino vestro est?
et appropinquare facitis solium violentiae.
recumbentes in stratis suis,
comedentes agnos de grege
et vitulos de medio armenti;
sicut David excogitant sibi vasa cantici;
optimis unguentis delibuti,
et non sunt contristati super ruina Ioseph.
et auferetur factio lascivientium.
dicit Dominus, Deus exercituum:
“Detestor ego superbiam Iacob
et domos eius odi
et tradam civitatem et plenitudinem eius”.
decem viri in domo una,
et ipsi morientur;
et comburet eum, ut efferat ossa de domo,
et dicet ei, qui in penetralibus domus est:
“Numquid adhuc est penes te?”.
Et respondebit: “Non est”;
et dicet ei: “Tace!”;
non est qui recordetur nominis Domini.
et percutiet domum maiorem ruinis
et domum minorem scissionibus.
aut aratur mare in bobus,
quoniam convertistis in venenum iudicium
et fructum iustitiae in absinthium?
qui dicunt: “Numquid non in fortitudine nostra
cepimus nobis Carnaim?”.
dicit Dominus, Deus exercituum, gentem;
et oppriment vos ab introitu Emath
usque ad torrentem Arabae”.