In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:
“Transmigra in montem sicut passer!
paraverunt sagittas suas super nervum,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
iustus quid faciat?”.
Dominus, in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt,
palpebrae eius interrogant filios hominum.
qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
et spiritus procellarum pars calicis eorum.
recti videbunt vultum eius.