13a Epistulae autem hoc exemplar fuit:
“Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
13b Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
13c Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine,
13d indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata.
13e Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,
13f iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
13g ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”.
15a Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
15b Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.
15c Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant:
15d “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum,
et non est alius Deus praeter te.
15e Si enim fecissemus legem tuam et praecepta,
habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
15f Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua,
venit super nos omnis tribulatio ista.
15g Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine,
et omnes viae tuae iudicia.
15h Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem
neque uxores nostras in violationem neque in perditionem,
qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
15i Miserere principali tuae parti
et non tradas in infamiam hereditatem tuam,
ut hostes dominentur nostri”.