Библия NVG NVG

I Petri, 3 I Petri, 3 глава

1 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
2 considerantes castam in timore conversationem vestram;
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris,
6 sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
10 “Qui enim vult vitam diligere
et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,
11 et labia eius ne loquantur dolum;
declinet autem a malo et faciat bonum,
inquirat pacem et persequatur eam.
12 Quia oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala”.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
14 Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;
16 sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

I Petri, 3 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОЖЕРТВОВАТЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Толкование Феофилакта Болгарского
  12. Новый Библейский Комментарий
  13. Лингвистический. Роджерс
  14. Комментарии Давида Стерна
  15. Ветхий Завет в Новом
  16. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.